Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Martem concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret. Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, tempore fluctus procellae, viri, naves, armamenta confligeret! Adde situs ipsius formidinem, urgentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauretaniae litora, mare et intestinum et externum imminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. Mox circa obsidione urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hoc atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occideret, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensum esset; «Quo usque?» novissime illud inusitatum Caesaris oculis - nefas - post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum recto dedit, quos, etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis quam virtute resistere. Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare, hortari, increpare, per totum denique agmen oculis, manibus, clamore volitare. Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes invectus simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. Quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victoribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se Mundam recepisset, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur - foedum etiam in barbaros. Sed videlicet victoriam desperantibus Pompeis liberis, Gnaeum proelio profugum, cruore saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem - adeo nondum desperabat! - interficit; Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit. Caesarem in patriam victor invehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauros et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!