Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia, aves victimaeque, promiserant. Sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, ut - par ultrimque discrimen - captas sint hinc Caesaris castra, inde Cassi. Sed quanto efficacior est fortuna quam virtus! Et quam verum est, quod moriens efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret - ita enim non superesse bello convenerat - ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. Qui sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non sui manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech