Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispaniam occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniamque habebat; iam et classe medium mare insederat. O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, Formias, Volturnum, totam denique Campaniam, Pontias et Aenariam, ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus Caesaris naves et incendit et demersit; nec ipse tantum, sed Mensas et Menecrates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi per litora cuncta volitabant. Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno hoc putabant, ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et pax cum hoste - si modo hostis Pompei filius - tamen feriretur. Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans «hae sunt» inquit «carinae meae»; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis, Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent. Sed inportunitates Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat: detrectare coepit foederis pactum.