Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

22 - Bellum Punicum secundum

 

-1-

 

Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - sed adeo claudium atrocitate terribilius ut, si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum ablatum mare, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverant. Hinc ultionem puer Hannibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur. Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monumentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Hannibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. (Saguntini) interim iam novem mensibus fessi fame, machinis, ferro, versa denique in rabiem fidem inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt. Huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux legionibus «quae», inquit, «mora est»? Fabius «in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligit?» subclamantibus «bellum», «bellum igitur», inquit, «accipite». Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech