Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorumvastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regnum qui in gessere bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.