Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserat, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam Hannibalis eruditricem - incredibile dictu - totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago. Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspectum quidem suum passum adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem vel oculis videretur.