Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Post Carthaginem vinci neminem puduit. Servate sunt statim Africam gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae: sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus. Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur. - Macedonium bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. Causa coepit a foedere Philippi, quo res iam pridem dominantem in Italia Hannibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra vis victoriae in templa et aras et sepulchra ipsa saeviret. Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi nationes praesidia sibi ab hac urbe repetebant. Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti triumphanti classe peragravit. Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae Africae praeferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum, aderat Rhodii, nauticus populus, qui manibus a mari, consul a terris omnia equis virisque quatiebat. Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum adspectu, quae non spiculi nec sagittis nec ullo Graeculo ferro sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant. Enimvero Flaminio duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ab tumulos, quos Cynoscephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboean et grassantem sub Nabide suo Lacedaemona compescuit. Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur. Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hos forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid florum in consulem profuderunt! Et iterum iterumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.