Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

24 - Bellum Syriacum regis Antichi

 

-1-

 

Macedoniam statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret. Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret. Sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat. Nec sane viris, opibus, armis quidquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est. Inpulere regem id in bellum illic Thoas Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societatem, hinc Hannibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat. Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est in Asiae viribus usus fuisset miser Hannibal! Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere. Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat. Hoc velut sidere, Asiatici belli mota tempestas. Et maximum regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset litoribus, otia et luxus quasi victor agitabat. Euboean insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscidit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat. Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus sui nuntio coegit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa caede memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem mari ac terra cedere coegit. Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Hannibalique commissa - nam rex proelium nec spectare poterat - duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodis tota laceratur. Ne sibi placeant Athenae: in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiadem aequavimus, Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, voluntaria legatione aderat, debellari regem placet. Et iam toto cesserant mari, sed nos imus ulterius. Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat. Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc immensae magnitudinis, auro, purpura, argento et suo ebore fulgentibus, aciem utriumque vallaverat. Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito perfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt. Victo et supplici pacem partemque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech