Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Haec ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Qui speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atqui non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Hannibales timeretur. Quippe rex callidissimum populum Romanum armis inclitum et invictum opibus adgressus est. Citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, avo Masinissa et Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illo magis quam senatum populusque Romanum, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis. Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convertisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum. Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipso Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia. Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit placuitque persequi bello parricidam. Primus in Numidiam Calpurnium Bestia consul inmittitur; sed rex peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. Cuius flagitii reus cum interveniente pudica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et competitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit. Haec altera contra regem fuit causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque - pro dedecus! - frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit exercitus. Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus, nunc minis, iam simulata, iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est. Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur. Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generi sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem. Hic et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa sitam anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Muluccham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.