Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-6-

 

Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberni, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos Pompeio suo Fortuna quaerebat. Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte facto omnium ante se primus transit Euphratem regemque fugientem media nactus Armenia - quanta felicitas viri! uno proelio confecit. Nocturna ea dimicatio fuit et luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum a ergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant. Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur. Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thraciam Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere tantum cogitavit! Sed defectione civium Pharnacisque fili scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech