Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Asia Pompei manibus subacta, reliqua quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor reduxit. Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit. Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. Illae quoque accessere diversitate pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus in speluncas se recipiebat: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique absente Caesare coniuratione facta invasere legatos. Sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque regis caput; hic insidis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.