Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Nec Rhenus ergo immunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis: Haedui de incursionibus eorum querebantur. Quae Ariovisti regis superbia! Cui cum legati dicerent «veni ad Caesarem» et « quis est Caesar?» et «si vult, veniat» inquit, et «quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis?» Itaque tantum gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte trangreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludis genus omne diffugiebat: tantum pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech