Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Prima sedes velut ara Veneris mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis impetu castra rapuerunt; inde alia, castra Vareniana, castra deinceps Thorani; totamque pervagarunt Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam. Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto desset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertos, inde latro, deinde in honorem virium gladiator. Qui defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerator tum fuisset. Inde iam consulares quoque adgressus in Appennino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Gai Crassi castra delevit. Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana - quod satis est turpitudini nostrae - deliberavit. Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgunt pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique - pudet dicere - hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgulis in rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta dignam viris obiere mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.