Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem se praecluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis, omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus; si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegypton subito transiluit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam remigravit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum qui victi erant, odia victoris sese caede satiarent.