Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-4-

 

Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Gallicam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam; tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerisque concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas, Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. De successione Caesaris senatus idemque Pompeius agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, tum dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Umbria, Thermus. Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu! modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naves fugiebat. Nec Pompei ad Italia quam senatus ab urge fuga turpior: quam paene vacuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. Aerarium quoque sanctum, quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech