Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinam ausa, etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.