Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17 - Bellum Cassi et Bruti

 

-1-

 

Brutus et Cassius sic C. Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt. Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim a curia in Capitolium confugerat. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant. Igitur cum appareret, quae strages rei publicae immineret, displicuit ultio, cum caedes probaretur. Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculis ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech