Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri regionem. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia creavit annumque in duodecim menses, fastos dies nefastoque discriptis, ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperet. Eo denique ferocem populum redegit, ut quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret. Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidam et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenates bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos exspectavere fortunam. Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi ipse mandasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum inrita fuit. Itaque hoste vincto ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civiutas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech