Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Itaque et ille ad arma rursus, et in totis imperii viribus classis in iuvenem comparata est, cuius molitio ipsa magnifica. Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus, Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne reperiretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech