Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Parthi clade Crassiana altius animos erexerat civilesque populi Romani discordias laeti acceperant. Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt et erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque - qui furor scelerum! - sollicitaverat hostes in auxilium. Et illi Pacoro, duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem a gladio impetravit. Denique, ablata Syria, emanabat latius malus hostibus sub auxilii specie sib vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatos Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset. Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech