Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17 - De seditionibus

 

-1-

 

Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, quae maximae viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum. Inde est quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversarentur voluntati suae, exsulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem - nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrumis suis exarmavit - ut ipsus Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur. Sed hic melior in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit. Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech