Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscisam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocata bello videretur. Sed ecce, ultro ipsos viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem, ut Romanus, ita Poenus Siciliam et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen - tanta in virtute fiducia est - ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech