I.
1.
Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his libris quos brevi
tempore satis multos edidimus digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum
enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque nostrum ad
suum studium libellos quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris
explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me librorum eorum sententiam
requisisti;
2. quam cum tibi
evissem, disciplinam inveniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad ea
ratione et via perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris contineri,
verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio,
mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris
mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres
vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem,
utrumque, ut ex te audiebam, es expertus.
3. Sed a libris te
obscuritas reiecit; rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se
ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori
non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur;
quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et
inventae sunt allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia
tum etiam suavitate.
4. Non potui igitur
tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi gravis esses--facile enim id
cernebam--debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria. Etenim
cum tu mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum ne, si ego gravarer,
aut ingratum id aut superbum videretur. Sed dum fuimus una, tu optimus es
testis quam fuerim occupatus;
5. ut autem a te
discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici
uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id
liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui
deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum libros non
haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere
misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges,
ad memoriam nostrarum rerum excitarem. Sed iam tempus est ad id quod instituimus
accedere.
6. Cum
omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram
iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici
autem in altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea
scientia quam dialektikê appellant, inveniendi artem quae topika dicitur, quae
et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.
7. Nos
autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium,
persequi cogitamus, ab ea quae prior est ordiemur. Ut igitur earum rerum quae
absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic, cum
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus; sic enim
appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur.
8a.
Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem
quae rei dubiae faciat fidem.
|