8b. Sed
ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur
haerent, alii assumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex eis rebus
quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea
ducuntur quae absunt longeque disiuncta sunt.
9. Sed ad id totum de
quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo
quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile est aequitas constituta
eis qui eiusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas; eius autem aequitatis
utilis cognitio est; utilis ergo est iuris civilis scientia;
10. --tum partium
enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec vindicta nec testamento
liber factus est, non est liber; neque ulla est earum rerum; non est igitur
liber;--tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo: Cum
lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti; is est
enim assiduus, ut ait L. Aelius, appellatus ab aere dando.
11. Ducuntur etiam argumenta
ex eis rebus quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc
genus in pluris partis distributum est. Nam alia coniugata appellamus,
alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia
ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus, alia ex
consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia
ex comparatione maiorum aut parium aut minorum.
|