21. A
repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio
neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet.
Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est
auferri non potest. Repugnat enim recte accipere et invitum reddere.
22. Ab
efficientibus rebus hoc modo: Omnibus est ius parietem directum ad parietem
communem adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete
communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare quod fornix
viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius
operis vitio quod ita aedificatum est ut suspendi non posset.
23. Ab
effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris
fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt
huius modi: Quod in re maiore valet valeat in minore, ut si in urbe fines non
reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat
in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet valeat
in hac quae par est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam
aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium quarum
annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat.
|