38.
Sequitur is locus qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id
de quo ambigitur; quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus
locus ex coniugatione, quam Graeci suzugian vocant, finitimus notationi, de qua
modo dictum est; ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri collectam
videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo,
diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
39. Cum autem a genere
ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam
citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua
pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore,
in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens: eius generis
formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri
altera non iubetur.
40. Commode etiam
tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis
persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur,
enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas
dolo malo factum includere; quod genus argumenti in primis firmum videri solet.
41. Similitudo sequitur,
quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi
enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen
aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi
nota sint; ubi autem eis utare, quaestiones ipsae te admonebunt.
42. Sunt
enim similitudines quae ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt hoc
modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui
fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece epagogê
nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates.
43. Alterum
similitudinis genus collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur
hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines
magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non
possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est,
aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
44. Ex
eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana
exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituti, ut si filius
natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam
venisset, hereditatem obtinuissent. Quae commemoratio exemplorum valuit, eaque
vos in respondendo uti multum soletis.
45. Ficta
enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
quamquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id
quod mancipio dari non potest. Num
idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam
rem se ulla re obligavit? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum
est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod
fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae Uperbola
dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex
locis, ut ante dixi, et [in] maximis et minimis [in] quaestionibus argumenta
ducuntur.
|