53. Deinceps est locus
dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus. Nam
coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt; consequentia
autem semper. Ea enim dico consequentia quae rem necessario consequuntur;
itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id
cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius modi est ut cohaerere
numquam possit. Cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem,
antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est, tractandi
triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri
deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si
pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est autem pecunia signata
argentum. Legata igitur est; an illo modo: Si numerata pecunia non est legata,
non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia argentum; legata
igitur est; an illo modo: Non et legatum argentum est et non est legata
numerata pecunia. Legatum autem argentum est; legata igitur numerata pecunia
est?
54.
Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum
assumpseris, consequitur id quod annexum est primum conclusionis modum; cum id
quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit,
secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et
ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius
appellatur conclusionis modus.
55. Ex hoc
illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi ppellant; non quod omnis
sententia proprio nomine non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam
commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia dicatur,
quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen
commune possedit. Eius generis haec
sunt:
hoc metuere, alterum in metu non ponere!
eam quam nihil accusas damnas, bene quam
meritam esse autumas
dicis male merere?
id quod scis prodest nihil; id quod
nescis obest? *
56. Hoc disserendi genus
attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum
magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis
conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus dicitur. Reliqui
dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut
illud; hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud; non autem hoc;
illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus
uno verum esse non potest.
57. Atque ex eis
conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis
modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc
et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc;
illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est
tota fere dialektikê. Sed ne hae quidem quas evi ad hanc institutionem
necessariae.
58. Proximus est locus
rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab
efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui
equidem ex iure civili; sed haec patent latius. Causarum enim genera duo sunt;
unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut: Ignis
accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine quo effici non
possit, ut si quis aes statuae causam velit dicere, quod sine eo non possit
effici.
59a. Huius generis
causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida
quodam modo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et cetera generis eiusdem;
alia autem praecursionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam afferunt
per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat,
amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a
Stoicis nectitur.
59b. Atque
ut earum causarum sine quibus effici non potest genera divisi, sic etiam
efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla
re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola
per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.
60. Qua
re cum in disputationem inciderit causa efficiens aliquid necessario, sine
dubitatione licebit quod efficitur ab ea causa concludere. Cum autem erit talis
causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non
sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi
necessariam errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur
saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea
in parentibus causa fuit gignendi necessaria.
|