69a. Numero sic
comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala
malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis,
ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
69b. Specie autem
comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter
aliud et ut innata atque insita assumptis atque adventiciis, integra
contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia
laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus,
desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota
partibus, ratione utentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata
inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
70a. Vis autem in
comparatione sic cernitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se
ipsis contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae in nostra quam quae in
aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae
possunt.
|