70b. Affectio
autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum;
itemque quae iucundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque
ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.
71a.
Parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis.
Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita fere
concluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est,
pari gloria debent esse ei qui consulunt et ei qui defendunt; at quod primum,
est; quod sequitur igitur.
71b. Perfecta
est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut, cum profectus sis a
definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a
similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab
antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum,
minorum, parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
|