72. Sed
quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo
ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios assumi extrinsecus, de eis
pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed
tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem
nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur ut etiam
in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta
studia delectant prodesse possimus.
73. Haec
ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est.
Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad
faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad
fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura aut
tempus affert. Naturae auctoritas in virtute inest maxima; in tempore autem multa
sunt quae afferant auctoritatem: ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus,
necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio
probatos dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed vulgi opinio
mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et qui existimant. Qui
enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute videntur excellere.
74. Sed reliquis quoque
rebus quas modo enumeravi quamquam in his nulla species virtutis est, tamen
interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur--magna est enim vis ad
persuadendum scientiae--aut usus; plerumque enim creditur eis qui experti sunt.
Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur.
Nam et verberibus, tormentis, igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa
dicere, et quae perturbationibus animi, dolore, cupiditate, iracundia, metu,
qui necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem.
|