75. Cuius
generis etiam illa sunt ex quibus verum nonnunquam invenitur, pueritia, somnus,
imprudentia, vinolentia, insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo
id pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam multa saepe patefacta
sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper
accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito,
quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus.
76a. Concursio autem
fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid
quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est
in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare
interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam
multitudinis testimonium.
76b. Quae
autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet
alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.
77.
Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis--oracula enim ex eo ipso
appellata sunt, quod inest in his deorum oratio--; deinde rerum, in quibus
insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et
ornatus; deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris
sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta
inventa praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex
locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.
|