78. In
homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem
habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio,
quos studio, quos doctrina praeditos
vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis, Laeli, Scipionis,
aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint; nec solum eos
censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et
oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et
scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
79. Eitis omnibus
argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem
in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem
quaestionem et quibusdam quaestionibus alios, quibusdam alios esse aptiores
locos. Quaestionum duo genera
sunt: alterum infinitum, definitum alterum. Definitum est quod Ipothesin
Graeci, nos causam; infinitum quod thesin illi appellant, nos propositum
possumus nominare.
80. Causa certis
personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur aut in omnibus aut
in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec
tamen in maximis. Itaque
propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus
causae continentur, aut una aut pluribus aut nonnunquam omnibus.
81. Quaestionum autem
'quacumque de re' sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis.
82a. Cognitionis sunt
eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an
ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi
exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones
tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum
coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione
explicatur.
|