|
De partitione oratoria
Textus
[1]
CICERO FILIUS. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de
ratione dicendi Graece tradidisti—si modo tibi est otium, et si vis. CICERO
PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse?
Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data
est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem
libenter.
[2]
C.F. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te
vicissim eisdem de rebus Latine interrogem? C.P. Sane, si placet. Sic
enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti et tu ordine audies quae
requires.
[3]
C.F. Quot in partes distribuenda est omnis doctrina dicendi? C.P.
In tres. C.F. Cedo quas? C.P. Primum in ipsam vim oratoris,
deinde in orationem, tum in quaestionem. C.F. In quo est ipsa vis? C.P.
In rebus et verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et collocanda—proprie
autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur, collocare autem, etsi est
commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox, motus, vultus atque omnis actio
eloquendi comes est, earumque rerum omnium custos est memoria.
[4]
C.F. Quid? orationis quot sunt partes? C.P. Quattuor. Earum duae
valent ad rem docendam, narratio et confirmatio, ad impellendos animos duae,
principium et peroratio. C.F. Quid? Quaestio quasnam habet partes? C.P.
Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.
[5]
C.F. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? C.P.
Ut inveniat quemadmodum fidem faciat eis quibus volet persuadere et quemadmodum
motum eorum animis afferat. C.F. Quibus rebus fides fit? C.P.
Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut assumptis. C.F.
Quos vocas locos? C.P. Eos in quibus latent argumenta. C.F. Quid
est argumentum? C.P. Probabile inventum ad faciendam fidem.
[6]
C.F. Quomodo igitur duo genera ista dividis? C.P. Quae sine arte
putantur, ea remota appello, ut testimonia. C.F. Quid insita? C.P.
Quae inhaerent in ipsa re. C.F. Testimoniorum quae sunt genera? C.P.
Divinum et humanum: divinum, ut oracula, ut auspicia, ut vaticinationes, ut
responsa sacerdotum, haruspicum, coniectorum, humanum, quod spectatur ex
auctoritate et ex voluntate et ex oratione aut libera aut expressa: in quo
insunt scripta, pacta, promissa, iurata, quaesita.
[7]
C.F. Quae sunt quae dicis insita? C.P. Quae infixa sunt rebus
ipsis, [tum ex toto, tum ex partibus, tum ex notatione, tum ex eis rebus quae
quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur et ad id totum de quo
disseritur; tum definitio adhibetur, tum partium enumeratio, tum notatio verbi;
ex eis autem rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur alia
coniugata appellantur [alia] ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine,
alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex coniunctis, alia ex
antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis,
alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum:] ut
definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt ipsi contrariove eius aut similia aut
dissimilia aut consentanea aut dissentanea: ut ea quae sunt quasi coniuncta aut
ea quae sunt quasi pugnantia inter se: ut earum rerum de quibus agitur causae,
aut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis: ut distributiones,
ut genera partium generumve partes: ut primordia rerum et quasi praecurrentia,
in quibus inest aliquid argumenti: ut rerum contentiones, quid maius, quid par,
quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
[8]
C.F. Omnibusne igitur ex his locis argumenta sumemus? C.P. Immo
vero scrutabimur et quaeremus ex omnibus: sed adhibebimus iudicium ut levia
semper reiiciamus, nonnumquam etiam communia praetermittamus et non necessaria.
C.F. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu. C.P. Loco
quidem quaeris, sed planius quod vis explicabitur cum ad orationis ipsius
quaestionumque rationem venero.
[9]
C.F. Quid sequitur igitur? C.P. Cum inveneris, collocare: cuius
in infinita quaestione ordo est idem fere quem exposui locorum; in definita
autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C.F.
Quomodo igitur ista explicas? C.P. Habeo communia praecepta fidem
faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi
incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad metum aut ad cupiditatem
(tot enim sunt motus genera, partes plures generum singulorum), omnem
collocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides,
in causa et fides et motus. Quare cum de causa dixero, in qua est propositum,
de utroque dixero.
[10]
C.F. Quid habes igitur de causa dicere? C.P. Auditorum eam genere
distingui. Nam aut auscultator est modo qui audit aut disceptator, id est, rei
sententiaeque moderator: ita ut aut delectetur aut statuat aliquid. Statuit
autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senatus. Sic tria sunt
genera, iudicii, deliberationis, exornationis— quae quia in laudationes maxime
confertur, proprium habet iam ex eo nomen.
[11]
C.F. Quas res sibi proponet in istis tribus generibus orator? C.P.
Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis,
in suasione autem aut spem aut reformidationem deliberantis. C.F. Cur
igitur exponis hoc loco genera controversiarum? C.P. Ut rationem
collocandi ad finem cuiusque accommodem.
[12]
C.F. Quonam tandem modo? C.P. Quia quibus in orationibus
delectatio finis est varii sunt ordines collocandi. Nam aut temporum servantur
gradus aut generum distributiones, aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a
maioribus ad minora delabimur: aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum
parva magnis, simplicia coniunctis, obscura dilucidis, laeta tristibus, incredibilia
probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
[13]
C.F. Quid? in deliberatione quid spectas? C.P. Principia vel non
longa vel saepe nulla; sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati.
Nec multum sane saepe narrandum est; est enim narratio aut praeteritarum rerum
aut praesentium, suasio autem futurarum. Quare ad fidem et ad motum adhibenda
est omnis oratio.
[14]
C.F. Quid? in iudiciis quae est collocatio? C.P. Non eadem
accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem prosequitur et singula
argumenta quasi hasta in manu collocata vehementer proponit, concludit acriter,
confirmat tabulis, decretis, testimoniis, accuratiusque in singulis commoratur;
perorationisque praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione
paullulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est
enim propositum ut iratum efficiat iudicem.
[15]
C.F. Quid faciendum est contra reo? C.P. Omnia longe secus.
Sumenda principia ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae
quae laedunt, aut relinquendae si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem
posita aut per se diluenda aut obscuranda aut degressionibus obruenda;
perorationes autem ad misericordiam conferendae. C.F. Semperne igitur
ordinem collocandi quem volumus tenere possumus? C.P. Non sane; nam
auditorum aures moderantur oratori prudenti et provido, et quod respuunt
immutandum est.
[16]
C.F. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque praecepta sint. C.P.
Unum igitur genus est eloquendi sua sponte fusum, alterum conversum atque
mutatum. Prima vis est in simplicibus verbis, in coniunctis secunda. Simplicia
invenienda sunt, coniuncta collocanda. Et simplicia verba partim nativa sunt,
partim reperta: nativa ea quae significata sunt sensu, reperta quae ex his
facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut
adiunctione verborum. [17] Atque etiam est haec distinctio in
verbis—altera natura, tractatione altera: natura, ut sint alia sonantiora,
grandiora, leviora et quodammodo nitidiora, alia contra; tractatione autem, cum
aut propria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut
ab oratore modificata et inflexa quodammodo—qualia sunt ea quae transferuntur
aut immutantur aut ea quibus tamquam abutimur aut ea quae obscuramus, quae
incredibiliter tollimus quaeque mirabilius quam sermonis consuetudo patitur
ornamus.
[18]
C.F. Habeo de simplicibus verbis: nunc de coniunctione quaero. C.P.
Numeri quidam sunt in coniunctione servandi, consecutioque verborum. Numeros aures
ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris aut redundes;
consecutio autem, ne generibus, numeris, temporibus, personis, casibus
perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in
coniunctis quod non est consequens vituperandum est. [19]
Communia autem simplicium coniunctorumque sunt haec quinque quasi lumina,
dilucidum, breve, probabile, illustre, suave. Dilucidum fit usitatis verbis
propriis, dispositis aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione
verborum. Obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut
ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem
conficitur simplicibus verbis semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut
dilucide dicas serviendo. Probabile autem genus est orationis si non nimis est
comptum atque expolitum, si est auctoritas et pondus in verbis, si sententiae
vel graves vel aptae opinionibus hominum et moribus. [20]
Illustris autem oratio est si et verba gravitate delecta ponuntur et translata
et superlata et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab
ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia. Est enim haec pars
orationis quae rem constituat paene ante oculos, is enim maxime sensus
attingitur: sed ceteri tamen, et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quae dicta
sunt de oratione dilucida, cadunt in hanc illustrem omnia; est enim pluris
aliquanto illustre quam illud dilucidum: altero fit ut intellegamus, altero
vero ut videre videamur. [21] Suave autem genus erit dicendi
primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et lenium, deinde
coniunctione quae neque asperos habeat concursus neque disiunctos atque hiantes
et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque
similitudinem aequalitatemque verborum; tum ex contrariis sumpta verbis, crebra
crebris, paria paribus respondeant: relataque ad idem verbum et geminata [atque
duplicata] vel etiam saepius iterata ponantur, constructioque verborum tum
coniunctionibus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur. [22]
Fit etiam suavis oratio cum aliquid aut invisum aut inauditum aut novum dicas.
Delectat enim quidquid est admirabile, maximeque movet ea quae motum aliquem
animi miscet oratio, quaeque significat oratoris ipsius amabiles mores: qui exprimuntur
aut significando iudicio ipsius et animo humano ac liberali, aut inflexione
sermonis cum aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore,
alia existimari videntur, idque comitate fieri magis quam vanitate. Sed multa
sunt suavitatis praecepta quae orationem aut magis obscuram aut minus
probabilem faciant; itaque etiam hoc loco nobis est ipsis quid causa postulet
iudicandum.
[23]
C.F. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. C.P.
Est itaque id genus totum situm in commutatione verborum: quae simplicibus in
verbis ita tractatur ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur
oratio—ex verbo cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in
plura verba diducitur, ex oratione cum aut definitio ad unum verbum revocatur
aut assumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut in coniunctione fit
unum verbum ex duobus; [24] in coniunctis autem verbis triplex
adhiberi potest commutatio, non verborum sed ordinis tantummodo, ut cum semel
dictum sit directe sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi
sursum versus retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi
autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
[25]
C.F. Actio igitur sequitur, ut opinor. C.P. Est ita: quae quidem
oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim
et dilucidam orationem et illustrem et probabilem et suavem non verbis sed
varietate vocum, motu corporis, vultu, quae plurimum valebunt si cum orationis genere
consentient eiusque vim ac varietatem subsequentur.
[26]
C.F. Num quidnam de oratore ipso restat? C.P. Nihil sane praeter
memoriam, quae est gemina litteraturae quodammodo et in dissimili genere
persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur
illae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his
imagines ut litteras collocat.
[27]
C.F. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de
orationis praeceptis dicere? C.P. Quattuor esse eius partes, quarum
prima et postrema ad motum animi valet—is enim initiis est et perorationibus
concitandus—, secunda, narratio, et tertia, confirmatio, fidem facit orationi.
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum
quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est, maximeque
cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque vel
plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio, ut illa
docendi causa sit, haec commovendi.
[28]
C.F. Perge igitur ordine quattuor istas mihi partes explicare. C.P.
Faciam, et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut
ex rebus ipsis; sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter,
ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris,
disceptatorum, adversariorum; e quibus initia benevolentiae conciliandae
comparantur aut meritis nostris efferendis aut dignitate aut aliquo genere
virtutis, et maxime liberalitatis, officii, iustitiae, fidei, contrariisque
rebus in adversarios conferendis, et cum eis qui disceptant aliqua
coniunctionis aut causa aut spe significanda: et si in nos aliquod odium
offensiove collocata sit, tollenda ea minuendave aut diluendo aut extenuando
aut compensando aut deprecando. [29] Intellegenter autem ut
audiamur et attente, a rebus ipsis ordiendum est. Sed facillime auditor discit
et quid agatur intellegit si complectare a principio genus naturamque causae,
si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium
nec memoriam multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem
etiam huc poterunt recte referri. [30] Ut attente autem
audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut
necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in
praeceptis, ut si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus
alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod, et maxime in
perorando, dederit occasionem nobis aliquam ut dicamus aliquid ad tempus apte,
ne derelinquamus; et quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex his
poterunt ad principiorum praecepta transferri.
[31]
C.F. Quid? in narratione quae tandem conservanda sunt? C.P. Quoniam
narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes ac fundamentum
constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime quae etiam in reliquis fere
dicendi partibus: quae partim sunt necessaria, partim assumpta ad ornandum. Nam
ut dilucide probabiliterque narremus, necessarium est, sed assumimus etiam
suavitatem. [32] Ergo ad dilucide narrandum eadem illa
superiora explicandi et illustrandi praecepta repetemus, in quibus est brevitas
ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis
autem erit si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur
consentient: si cuiusque facti et eventi causa ponetur: si testata dici
videbuntur, si cum hominum auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione
coniuncta: si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si
orationis veritas, et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet
admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, interpositos motus animorum,
colloquia personarum, dolores, iracundias, metus, laetitias, cupiditates. Sed
iam ad reliqua pergamus.
[33]
C.F. Nempe ea sequuntur quae ad faciendam fidem pertinent. C.P.
Ita est: quae quidem in confirmationem et reprehensionem dividuntur. Nam in
confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
Quoniam igitur omne quod in controversiam venit, id aut an sit necne aut quid
sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in
tertio ratio.
[34]
C.F. Teneo istam distributionem: nunc coniecturae locos quaero. C.P.
In verisimilibus et in propriis rerum notis posita est tota. Sed appellemus
docendi gratia verisimile quod plerumque ita fiat, ut adolescentiam
procliviorem esse ad libidinem; propriae autem notae argumentum quod numquam
aliter fit certumque declarat, ut fumus ignem. Verisimilia reperiuntur ex
partibus et quasi membris narrationis; ea sunt in personis, in locis, in
temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis. [35]
In personis naturae primum spectantur, valetudinis, figurae, virium, aetatis,
marium, feminarum: atque haec quidem in corpore; animi autem aut quemadmodum
affecti sint virtutibus, vitiis, artibus inertiis, aut quemadmodum commoti
cupiditate, metu, voluptate, molestia. Atque haec quidem in natura spectantur.
In fortuna genus, amicitiae, liberi, propinqui, affines, opes, honores,
potestates, divitiae, libertas, et ea quae sunt eis contraria. [36]
In locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi,
leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita,
culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum
gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani. [37] In
temporibus autem praesentia [et] praeterita [et] futura cernuntur; in his ipsis
vetusta, recentia, instantia, paullo post aut aliquando futura. Insunt etiam in
temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut [hiems, ver, aestas,
auctumnus aut] anni tempora, ut mensis, ut dies, [ut] nox, hora, [tempestas]
quae sunt naturalia: fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae. [38]
Iam facta et eventus aut consilii sunt aut imprudentiae, quae est aut in casu
aut in quadam animi permotione: casu cum aliter cecidit ac putatum sit,
permotione cum aut oblivio aut error aut metus aut aliqua cupiditatis causa
permovit. Est etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et
malarum tria sunt genera, nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse
possunt. Huius igitur materiae ad argumentum subiectae perlustrandae animo partes
erunt omnes, et ad id quod agetur ex singulis coniectura capienda. [39]
Est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum,
cruor, clamor editus, titubatio, permutatio coloris, oratio inconstans, tremor,
ceterorum aliquid quod sensu percipi possit; etiamsi praeparatum aliquid, si
communicatum cum aliquo, si postea visum, auditum, indicatum. [40]
Verisimilia autem partim singula movent suo pondere, partim etiamsi videntur
esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his
verisimilibus insunt nonnumquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam
autem facit fidem ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei
similitudo; fabula etiam nonnumquam, etsi est incredibilis, tamen homines commovet.
[41]
C.F. Quid? definitionis quae ratio est et quae via? C.P. Non
dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut
etiam communium frequentia ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de
propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum est saepe ex contrariis,
saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quam ob rem descriptiones quoque
sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque
commovet explicatio vocabuli ac nominis.
[42]
C.F. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti
appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant quae, cum factum constet et
nomen, qualia sint vocatur in dubium. C.P. Est ita ut dicis. C.F.
Quae sunt igitur in eo genere partes? C.P. Aut iure factum depellendi
aut ulsciscendi doloris gratia, aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut
patriae nomine, aut denique necessitate, inscitia, casu. [43]
Nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensionem
contra crimen in legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus
habere possunt. Hoc in genere, in quo quale sit quaeritur, [ex controversia]
iure et recte necne actum sit quaeri solet: quorum disputatio ex locorum
descriptione sumenda est.
[44]
C.F. Age sis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras
orationis fidem, et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. C.P.
Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum
aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro verisimilibus sumpta
sint: primum dubia sumpta esse pro certis, deinde etiam in perspicue falsis
eadem posse dici, tum ex eis quae sumpserit non effici quod velit. Accidere
autem oportet singula: sic universa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla
quibus simili in disputatione creditum non sit, conquerenda conditio communis
periculi si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
[45]
C.F. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quemadmodum
in dicendo singula tractentur exspecto. C.P. Argumentationem quaerere
videris, quae est argumenti explicatio[: quae sumpta ex eis locis qui sunt
expositi conficienda et distinguenda dilucide est]. C.F. Plane istuc
ipsum desidero.
[46]
C.P. Est ergo (ut supra dictum est) explicatio argumenti argumentatio:
sed ea conficitur cum sumpseris aut non dubia aut probabilia ex quibus id
efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem
duo sunt genera, quorum alterum ad fidem directo spectat, alterum se inflectit
ad motum. Dirigitur cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus
niteretur, atque his confirmatis ad propositum se rettulit atque conclusit.
Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra: prius sumit quae vult
eaque confirmat, deinde id quod proponendum fuit permotis animis iacit ad
extremum. [47] Est autem illa varietas in argumentando et non
iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsi aut percunctamur aut
imploramus aut optamus—quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
Vitare autem similitudinem poterimus non semper a proposito ordientes, et si
non omnia disputando confirmabimus, breviterque interdum quae erunt satis
aperta ponemus quodque ex his efficietur, si id apertum sit, non habebimus
necesse semper concludere.
[48]
C.F. Quid? illa quae sine arte appellantur, quae iamdudum assumpta
dixisti, ecquonam modo artis indigent? C.P. Illa vero indigent, nec eo
dicuntur sine arte quod ita sunt, sed quod ea non parit oratoris ars sed foris
ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus. [49]
Nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est, et
argumenta rerum esse propria, testimonia voluntatum, utendumque est exemplis
quibus testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si
leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia
impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique superiore cum auctoritate
testium quibus tamen creditum non sit. [50] Saepe etiam
quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis
ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam infitiando dolere;
multi etiam suam vitam neglexerint ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi
essent liberarent, alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut
metu supplicii ac mortis vim tormentorum pertulerint, alii ementiti sint in eos
quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt. [51] Neque
est obscurum, quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam
faciendam loci, in contrariis contraria sint sumenda. Atque etiam incurrit alia
quaedam in testibus et in quaestionibus ratio; saepe enim ea quae dicta sunt si
aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab
alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
[52]
C.F. Extrema tibi pars restat orationis, quae posita in perorando est,
de qua sane velim audire. C.P. Facilior est explicatio perorationis. Nam
est divisa in duas partes, amplificationem et enumerationem. Augendi autem et
hic est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes
ad amplificandum dantur confirmata re aliqua aut reprehensa. [53]
Est igitur amplificatio gravior quaedam affirmatio quae motu animorum conciliet
in dicendo fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt
quae vim habeant illustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia, plena,
sonantia, iuncta, facta, cognominata, non vulgata, superlata, in primisque
translata; nec in singulis verbis sed in continentibus soluta, quae dicuntur
sine coniunctione, ut plura videantur. [54] Augent etiam
relata verba, iterata, duplicata, et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus
ad superiora; omninoque semper quasi naturalis et non explanata oratio, sed
gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis,
quibus actio vocis, vultus et gestus congruens et apta ad animos permovendos
accommodanda est. Sed et in verbis et in actione causa erit tenenda et pro re
agenda; nam haec quia videntur perabsurda cum graviora sunt quam causa fert,
diligenter quid quemque deceat iudicandum est. [55] Rerum
amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus quibus illa quae dicta sunt ad
fidem; maximeque definitiones valent conglobatae et consequentium frequentatio
et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio, et
causae, et ea quae sunt de causis orta, maximeque similitudines et exempla;
fictae etiam personae, muta denique loquantur; omninoque ea sunt adhibenda, si
causa patitur, quae magna habentur, quorum est duplex genus: [56]
alia enim magna natura videntur, alia usu—natura, ut caelestia, ut divina, ut
ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex
quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; usu, quae
videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad
amplificandum tria. Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae,
ut parentum, aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium,
aut honestate, ut virtutum, maximeque earum quae ad communionem hominum et
liberalitatem valent. Ex eis et cohortationes sumuntur ad ea retinenda, et in
eos a quibus ea violata sunt odia incitantur et miseratio nascitur. [57]
[Proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo.]
Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser, et hoc totum quidem moveat,
si bona ex fortuna quis cadat, et a quorum caritate divellatur, quae amittat
aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimatur breviter—cito enim
arescit lacrima, praesertim in alienis malis; nec quidquam in amplificatione
nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus
grandia requirit.
[58]
Illud iam est iudicii, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim
causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere
possunt exspectationem, admirationem, voluptatem; in cohortationibus autem
bonorum ac malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis
accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam
pertinent; nonnumquam tamen accusator misericordiam movere debet et defensor
iracundiam.
[59]
Enumeratio reliqua est, nonnumquam laudatori, suasori non saepe, accusatori
saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas
eorum apud quos agas vel intervallo temporis vel longitudine orationis, aut
frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa
maiorem. [60] Et reo rarius utendum est, quod ponenda sunt
contraria, quorum dissolutio in brevitate lucebit, aculei pungent. Sed erit in
enumeratione vitandum ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis.
Id effugiet qui non omnia minima repetet sed brevia singula attingens pondera
rerum ipsa comprehendet.
[61]
C.F. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi
nunc quem ex tribus extremum proposuisti, quaestionis locum. C.P. Duo
sunt, ut initio dixi, quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et
personis, causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque
temporibus notatum propositum voco. Sed est consultatio quasi pars causae
quaedam et controversiae: inest enim infinitum in definito, et ad illud tamen
referuntur omnia. [62] Quam ob rem prius de proposito dicamus,
cuius genera sunt duo—cognitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine
sint sensus: alterum actionis, quod refertur ad efficiendum quid, ut si
quaeratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt
tria: sit necne, quid sit, quale sit. Sit necne, ut ius in naturane sit an in
more; quid autem sit, sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem
sit, iuste vivere sit necne utile. [63] Actionis autem duo
sunt genera—unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus
adipisci gloriam possis aut quomodo invidia vitetur, alterum quod ad aliquod
commodum usumque refertur, ut quemadmodum sit respublica administranda aut
quemadmodum in paupertate vivendum. [64] Rursus autem ex
cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit
quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici? ut cum
quaeritur, ecquisnam perfecte sapiens esse possit? alterum, quemadmodum quidque
fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu? Cuius generis
sunt omnes in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae
rationesque rerum explicantur. [65] Illius autem generis in
quo quid sit id de quo agitur quaeritur duo sunt genera, quorum in altero
disputandum est, aliud an idem sit, ut pertinacia et perseverantia, in altero
autem descriptio generis alicuius et quasi imago exprimenda est, ut qualis sit
avarus aut quid sit superbia. [66] Tertio autem in genere, in
quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate
dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut
invidiam subire; de utilitate autem sic, ut sitne utile in republica
administranda versari; de aequitate vero sic, ut sitne aequum amicos cognatis
anteferre. Atque in hoc eodem genere in quo quale sit quaeritur exoritur aliud
quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum
sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex comparatione, quid honestius, quid
utilius, quid aequius, atque etiam, quid honestissimum, quid utilissimum, quid
aequissimum; cuius generis illa sunt quae praestantissima sit dignitas vitae.
Atque ea quidem quae dixi cognitionis sunt omnia. [67] Restant
actionis, cuius alterum est praecipiendi genus quod ad rationem officii
pertinet, ut quemadmodum colendi sint parentes, alterum autem ad sedandos
animos et oratione sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia
comprimenda aut in timore tollendo aut in cupiditate minuenda. Cui quidem
generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in
amplificanda oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel concitandos. Atque
haec fere est partitio consultationum.
[68]
C.F. Cognovi: sed quae ratio sit in his inveniendi et disponendi
requiro. C.P. Quid? tu aliamne censes et non eamdem quae est exposita,
ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Collocandi autem
quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transfertur. C.F. Cognita
igitur omni distributione propositarum consultationum, causarum genera restant.
[69]
C.P. Admodum; et earum quidem forma duplex est, quarum altera
delectationem sectatur audientium, alterius ut obtineat, probet et efficiat
quod agit, omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio
dicitur, quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo delegimus,
quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus
enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus
esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque
versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut
in praeteriti disceptatione versatur, quorum alterum deliberationis est,
alterum iudicii. [70] Ex qua partitione tria genera causarum
exstiterunt, unum quod a meliori parte laudationis est appellatum,
deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si
placet, disputemus. C.F. Mihi vero placet. C.P. Ac laudandi
vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste
vivendum valent, exponam breviter, atque a principiis exordiar et laudandi et
vituperandi.
[71]
Omnia enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum
vitiis, vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas, alterius
turpitudo. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis
sine ullis argumentationibus, ad animi motus leniter tractandos magis quam ad
fidem faciendam aut confirmandam accommodate. Non enim dubia firmantur sed ea
quae certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante
dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur. [72]
Et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad
delectationem refertur, utendum erit eis in oratione singulorum verborum
insignibus quae habent plurimum suavitatis: id est ut factis verbis aut
vetustis aut translatis frequenter utamur, et in ipsa constructione verborum ut
paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata,
ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum
aurium sensum, apto quodam quasi verborum modo. [73]
Adhibendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum sunt, sive quae admirabilia
et nec opinata, sive significata monstris, prodigiis, oraculis, sive quae
videbuntur ei de quo agimus accidisse divina atque fatalia. Omnis enim
exspectatio eius qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in
audiendo voluptatem. [74] Sed quoniam tribus in generibus bona
malave versantur, externis, corporis, animi, prima sunt externa, quae ducuntur
a genere: quo breviter modiceque laudato aut si erit infame praetermisso, si
humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tracto;
deinceps si res patietur de fortunis erit et facultatibus dicendum, postea de
corporis bonis, in quibus quidem quae virtutem maxime significat facillime
forma laudatur. [75] Deinde est ad facta veniendum, quorum
collocatio triplex est: aut enim temporum servandus est ordo aut in primis
recentissimum quodque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum
genera sunt dirigenda. Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens
ex multis et variis disputationibus nunc in quamdam angustam et brevem
concludetur. [76] Est igitur vis virtutis duplex; aut enim
scientia cernitur virtus, aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas,
quaeque gravissimo nomine sapientia appellatur, haec scientia pollet una; quae
vero moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est
munus in agendo; cui temperantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus
domestica, in publicis civilis appellari solet. [77]
Temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est, duobusque
modis in rebus commodis discernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis
quae in potestate sunt abstinendo. In rebus autem incommodis est itidem duplex;
nam quae venientibus malis obstat fortitudo, quae quod iam adest tolerat et
perfert patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitudo
animi dicitur: cuius est liberalitas in usu pecuniae, simulque altitudo animi
in capiendis incommodis et maxime iniuriis, et omne quod est eius generis,
grave, sedatum [non turbulentum]. [78] In communione autem
quae posita pars est, iustitia dicitur, eaque erga deos religio, erga parentes
pietas, vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione
animadvertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. Atque hae quidem
virtutes cernuntur in agendo. Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque
sapientiae, quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque
positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione
scientiaque disputandi sita est; altera autem oratoria. [79]
Nihil enim est aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia, quae ex eodem
hausta genere quo illa quae in disputando est, uberior est atque latior et ad
motus animorum vulgique sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium
dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est. Atque hi sunt fere
quasi quidam habitus animi sic affecti et constituti ut sint singuli inter se
proprio virtutis genere distincti: a quibus ut quaeque res gesta est, ita sit
honesta necesse est summeque laudabilis.
[80]
Sunt autem alii quidam animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati
rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac
sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum, in
communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut
divinis rebus deserviendo aut parentibus, amicis, hospitibus praecipue atque
insigniter diligendis. [81] Atque haec quidem virtutum;
vitiorum autem sunt genera contraria. Cernenda autem sunt diligenter, ne
fallant ea nos vitia, quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia
et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi
superbia in nimis extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et
liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia
immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia
animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio
captatioque verborum, et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia
loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere
nimia. [82] Quam ob rem omnis vis laudandi vituperandique ex
his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis
haec erunt illustranda maxime, quemadmodum quisque generatus, quemadmodum
educatus, quemadmodum institutus moratusque fuerit, et si quid cui magnum aut
incredibile acciderit, maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum
quod quisque senserit, dixerit, gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum
genera accommodabuntur, ex illisque eisdem inveniendi locis causae rerum et
eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum quorum vita
laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animadvertendum aut
in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.
[83]
C.F. Accepi ista, didicique breviter non solum quemadmodum laudarem
alterum sed etiam quemadmodum eniterer ut possem ipse iure laudari. Videamus
igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. C.P.
Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem omnia ita referuntur in
consilio dando sententiaque dicenda ut illa prima sint suasori aut dissuasori
videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non
necesse. Nam et si quid effici non potest, deliberatio tollitur quamvis utile
sit, et si quid necesse est (necesse autem id est sine quo salvi liberive esse
non possumus), id est reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis
anteponendum. [84] Cum autem quaeritur quid fieri possit,
videndum etiam est quam facile possit; nam quae perdifficilia sunt perinde
habenda saepe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus,
etsi aliquid non necessarium videbitur, videndum tamen erit quam sit magnum;
quod enim permagnum est pro necessario saepe habetur. [85]
Itaque cum constet hoc genus causarum ex suasione et dissuasione, suasori
proponitur simplex ratio, si et utile est et fieri potest, fiat, dissuasori
duplex, una, si non utile est, ne fiat, altera, si fieri non potest, ne
suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare
sat est. [86] Quare quoniam in his versatur omne consilium
duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discernendis bonis malisque
versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt, ut vita, pudicitia, libertas,
partim non necessaria, ut liberi, coniuges, germani, parentes: quorum alia sunt
per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia quod
aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae. [87] Eorum autem
quae propter se expetuntur partim honestate ipsa, partim commoditate aliqua
expetuntur: honestate ea quae proficiscuntur ab eis virtutibus de quibus paullo
ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per se: commoditate autem aliqua
quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda, quorum alia sunt quasi
cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria, alia diversa, ut vires, forma,
valetudo, nobilitas, divitiae, clientelae. [88] Est etiam
quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis.
Amicitiae autem caritate et amore cernuntur; nam cum deorum tum parentum
patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad
caritatem referri solet, coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus
familiaritasque coniunxit, quamquam etiam caritate ipsa, tamen amore maxime
continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint
contraria. [89] Quodsi semper optima tenere possemus, haud
sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia
temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit ut utilitas cum honestate
certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit ne aut
opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad
hanc difficultatem explicandam praecepta referamus. [90] Et
quoniam non ad veritatem solum sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt
accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum duo esse genera,
alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati,
alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque
huic generi laus, honor, gloria, fides, iustitia, omnisque virtus, illi autem
alteri quaestus emolumentum fructusque proponitur. Atque etiam voluptas, quae
maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam
immanissimus quisque acerrime sequitur, neque solum honestis rebus sed etiam
necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe
sane laudanda est.
[91]
Et illud videndum, quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam
neque honesta tam expetunt quam devitant turpia; quis enim honorem, quis
gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetat quam ignominiam,
infamiam, contumeliam, dedecus fugiat? quarum rerum dolor gravis est testis
genus hominum ad honestatem natum, malo cultu pravisque opinionibus corruptum.
Quare in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut
doceamus qua via bona consequi malaque vitare possimus; [92]
sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus,
maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate
tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus,
emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur etiam
contumeliae atque ignominiae; nemo enim est tam agrestis quem non, si ipsa
minus honestas, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat. [93]
Quare quod ad utilitatem spectat ex eis quae dicta sunt reperietur: quod autem,
possit effici necne, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri
solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum
autem genera sunt plura; nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim
aliquam ad conficiendum afferunt. Itaque illae superiores conficientes
vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere ut sine his confici non possit. [94]
Conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia aliquid
adiuvans et efficiendi socia quaedam: cuius generis vis varia est, et saepe aut
maior aut minor, ut et illa quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur.
Sunt autem aliae causae quae aut propter principium aut propter exitum
conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas
aut spes efficiendi ad assentiendum impellit animos.
[95]
Et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto in
genere quibuscum et contra quos et quo tempore et quo loco quibus facultatibus
armorum, pecuniae, sociorum, earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam
pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum ea sunt quae nobis
suppetunt sed etiam illa quae adversantur videnda; et si ex contentione
procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit
persuadendum sed curandum etiam ut illa facilia, proclivia, iucunda videantur.
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates
efferendae, neque aliis ex praeceptis sed eisdem ex suasionis locis. [96]
Uterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium quo notiora sint aut
veterum quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere
meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis vel haec illis
anteferre. Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt,
huiusmodi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum
aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt; sin autem reprimendi, de incerto statu
fortunae dubiisque eventis rerum futurarum et retinendis suis fortunis si erunt
secundae, sin autem adversae, de periculo commonendi. Atque hi quidem sunt
perorationis loci. [97] Principia autem in sententiis dicendis
brevia esse debent; non enim supplex ut ad iudicem venit orator sed hortator
atque auctor. Quare proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus
dicturus sit debet, hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem
oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
[98]
C.F. Cognovi iam laudationis et suasionis locos: nunc quae iudiciis
accommodata sint exspecto, idque nobis genus restare unum puto. C.P.
Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas, quae non
simpliciter spectatur sed ex comparatione nonnumquam, ut cum de verissimo
accusatore disputatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur
possessio, in quibus causis quid aequius aequissimumve sit quaeritur; quas ad
causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis
locis. [99] Atque etiam ante iudicium de constituendo ipso
iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit
aut num iam esse desierit aut illane lege hisne verbis sit actio quaeritur.
Quae etiamsi ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut
confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus cum
ita dicitur: plus petisti; sero petisti; non fuit tua petitio; non a me, non
hac lege, non his verbis, non hoc iudicio. [100] Quarum
causarum genus est positum in iure civili quod est in privatarum rerum lege aut
more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum
necessaria videtur. Quare de constituendis actionibus, de accipiendis
subeundisque iudiciis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda
aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut quamquam in ipsum iudicium saepe
delabantur tamen ante iudicium tractanda videantur, paullulum ea separo a
iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de
iure civili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam in qua quale
quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus; quae in aequitate et iure maxime
consistit.
[101]
In omnibus igitur causis tres sunt gradus ex quibus unus aliquis capiendus est,
si plures non queas, ad resistendum. Nam aut ita constituendum est ut id quod
obiicitur factum neges, aut illud quod factum fateare neges eam vim habere
atque id esse quod adversarius criminetur, aut si neque de facto neque de facti
appellatione ambigi potest, id quod arguere neges tale esse quale ille dicat et
rectum esse quod feceris concedendumve defendas. [102] Ita
primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam,
secundus autem definitione atque descriptione aut informatione verbi, tertius
aequi et veri et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et
quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo statu aut
infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda sed etiam rationem subiiciat
recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis, ipsam
negationem infitiationemque facti; secundus quod non sit in re quod ab
adversario ponatur in verbo; tertius quod id recte factum esse defendat quod
sine ulla nominis controversia factum fatetur. [103] Deinde
uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod si non esset in
accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur
continentia causarum vocentur: quamquam non ea magis quae contra rationem
defensionis afferuntur quam ipsae defensionis rationes continent causas. Sed
distinguendi gratia rationem appellamus eam quae affertur ab reo ad recusandum
depellendi criminis causa, quae nisi esset, quod defenderet non haberet:
firmamentum autem quod contra ad labefactandam rationem refertur, sine quo
accusatio stare non potest.
[104]
Ex rationis autem et firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio
exoritur quaedam quam disceptationem voco: in qua quid veniat in iudicium et de
quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet
quaestionem; ut in coniectura, ceperitne pecunias Decius; in definitione,
minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate, iurene occiderit Opimius
Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo,
lata, ut dixi, et fusa sunt; rationum et firmamentorum contentio adducit in
angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est; nemo enim eius quod negat
factum rationem aut potest aut debet aut solet reddere. Itaque in his causis
eadem et prima quaestio, et disceptatio est extrema. [105] In
illis autem ubi ita dicitur: 'Non minuit maiestatem quod egit de Caepione
turbulentius; populi enim Romani dolor iustus vim illam excitavit, non tribuni
actio; maiestas autem, quoniam est magnitudo quaedam, populi Romani in eius
potestate ac iure retinendo aucta est potius quam diminuta,' et ubi ita
refertur: 'Maiestas est in imperii atque in nominis populi Romani dignitate,
quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit,' exsistit
illa disceptatio, minueritne maiestatem qui voluntate populi Romani rem gratam et
aequam per vim egerit. [106] In eis autem causis ubi aliquid
recte factum aut concedendum esse defenditur, cum est facti subiecta ratio,
sicut ab Opimio: 'Iure feci, salutis omnium et conservandae reipublicae causa,'
relatumque est ab Decio: 'Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure
ullo necare potuisti,' oritur illa disceptatio: potueritne recte salutis
reipublicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare. Ita
disceptationes eae quae in his controversiis oriuntur quae sunt certis personis
et temporibus notatae fiunt rursus infinitae detractis et temporibus et
personis, et rursum ad consultationis formam rationemque revocantur. [107]
Sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si qua ex scripto legis
aut testamenti aut verborum ipsius iudicii aut alicuius stipulationis aut
cautionis opponuntur defensioni contraria. Ac ne hoc quidem genus in eas causas
incurrit quae coniectura continentur; quod enim factum negatur, id argui non
potest scripto. Ne in definitionem quidem venit genere scripti ipsius; nam
etiamsi verbum aliquod de scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex
testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedii quaeritur quae sint ruta
caesa, non scripti genus sed verbi interpretatio controversiam parit. [108]
Cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum
ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti
quo expediat ac velit, aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis
voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie
scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in
ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque
contentione, utrum potius sequatur iudex, in contrariis scriptis, utrum magis
sit comprobandum.
[109]
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori quo omnes
argumentationes repetitae ex inveniendi locis coniiciantur. Quod quamquam satis
est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam
thesauros aliquos argumentorum notatos habet, tamen ea quae sunt certarum
causarum propria tangemus. [110] In coniectura igitur, cum est
in infitiando reus, accusatori haec duo prima sunt—sed accusatorem pro omni
actore et petitore appello: possunt enim etiam sine accusatione in causis haec
eadem controversiarum genera versari—sed haec duo sunt ei prima, causa et
eventus. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum.
Atque ipsa quidem partitio causarum paullo ante in suasionis locis distributa
est. [111] Quae enim in consilio capiendo futuri temporis
praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi
facultatem, eadem qui de facto argumentabitur colligere debebit, quam ob rem et
utilia illi quem arguet fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Utilitatis
coniectura movetur si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu
fecisse dicitur, quod eo fit acrius quo illa in utroque genere maiora ponuntur.
[112] Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira
recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris,
si gloriae, si imperii, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes
alienum, si angustiae rei familiaris: si audax, si levis, si crudelis, si
impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus,
si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut si patefactum esset
depellendi criminis, vel perrumpendi periculi, vel in longinquum tempus
differendi: aut si iudicii poena levior quam facti praemium: aut si facinoris
voluptas maior quam damnationis dolor. [113] His fere rebus
facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et
facultas. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi
vitationeque alicuius incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse
videatur, aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam
ratio utilitatis impellit. Quam ob rem sint haec dicta de causis.
[114]
C.F. Teneo, et quaero qui sint illi eventus quos ex causis effici
dixisti. C.P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa
facti vestigia: quae quidem vel maxime suspicionem movent et quasi tacita sunt
criminum testimonia, atque hoc quidem graviora quod causae communiter videntur
insimulare et arguere omnes posse quorum modo interfuerit aliquid: haec proprie
attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut
deprehensum aliquid, quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum
inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio
oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut
scriptum aut obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim et talia sunt quae
aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant.
[115] Quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi
facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse
illum tam amentem ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut
ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus,
audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam. [116]
Sequitur autem ille locus ad augendum, non esse exspectandum dum fateatur,
argumentis peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur.
[117]
Atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum
genus erit ipsum laudandum, dicendumque ne argumentis teneretur reus ipsum sua
cautione effecisse, testes effugere non potuisse; deinde singuli laudentur
[quae autem essent laudabilia dictum est]; deinde etiam argumento firmo, quia
tamen saepe falsum est, posse recte non credi, viro bono et firmo sine vitio
iudicis non posse non credi; atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues,
dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam, aut eos esse cuiusque
locupletissimos testes qui id de quo agatur facillime scire possint. Sin
quaestiones habitae aut postulatio ut habeantur causam adiuvabunt, confirmandum
genus primum quaestionum erit, dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui
eam rem totam nisi probassent certe repudiassent; [118] de
institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam (id
quod acerbissimum est) liberi civesque torquentur; de nostrorum etiam
prudentissimorum hominum institutis, qui cum de servis in dominos quaeri
noluissent, de incestu tamen, et coniuratione quae facta me consule est,
quaerendum putaverunt. Irridenda etiam disputatio est qua solent uti ad
infirmandas quaestiones et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides
diligenter esse et sine cupiditate quaesitum, dictaque quaestionis argumentis
et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.
[119]
Defensionis autem primum infirmatio causarum: aut non fuisse, aut non tantas,
aut non sibi soli, aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse
moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentes fuisse.
Facultatum autem infirmatione utetur si aut vires aut animum aut copias aut
opes abfuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum, aut
multos arbitros quorum crederet nemini: aut non se tam ineptum ut id susciperet
quod occultare non posset, neque tam amentem ut poenas ac iudicia contemneret. [120]
Consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti quae
etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis, et ea aut eorum
quae ipse facta esse dicit propria esse defendet potius quam criminis, aut si
sibi cum accusatore communia essent, pro periculo potius quam contra salutem
valere debere; testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in
singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet. [121]
Harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur,
denuntiabiturque insidiarum commune periculum, excitabunturque animi ut
attendant. Ab reo autem querela conflati criminis collectarumque suspicionum et
accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur, animique ad
misericordiam allicientur et modice benevolentia iudicum colligetur. Narratio
autem accusatoris erit quasi membratim gesti negotii suspiciosa explicatio,
sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus; defensori aut praeteritis
aut obscuratis suspicionum argumentis rerum ipsarum eventus erunt casusque
narrandi. [122] In confirmandis autem nostris argumentationibus
infirmandisque contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo
mitigandi. Atque haec quidem utrique maxime in peroratione facienda— alteri
frequentatione argumentorum et coacervatione universa, alteri, si plane causam
redarguendo explicarit, enumeratione ut quidque diluerit et miseratione ad
extremum.
[123]
C.F. Scire mihi iam videor quemadmodum coniectura tractanda sit. Nunc de
definitione audiamus. C.P. Communia dantur in isto genere accusatori
defensorique praecepta. Uter enim definiendo describendoque verbo magis ad
sensum iudicis opinionemque penetrarit, et uter ad communem verbi vim et ad eam
praeceptionem quam incohatam habebunt in animis ei qui audient magis et propius
accesserit, is vincat necesse est. [124] Non enim argumentando
hoc genus tractatur sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut si in reo
pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat
omnem iudicii corruptelam ab reo, defensor autem non omnem sed tantummodo
accusatoris corruptelam ab reo: sit ergo haec contentio prima verborum, in qua,
etiamsi propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris
definitio, tamen accusator sententia legis nititur; [125]
negat enim probari oportere eos qui leges scripserint ratum habere iudicium si
totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit non rescindere: nititur
aequitate, ut utilitate scribenda lex sit, quaeque tum complecteretur in
iudiciis corruptis ea verbo uno praevaricationis comprehendisse dicitur. [126]
Defensor autem testabitur consuetudinem sermonis, verbique vim ex contrario
reperiet, quasi ex vero accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris;
ex consequentibus, quod ea littera de accusatore solet dari iudici; ex nomine
ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare esse positus
videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum
iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc
praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum
vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sunt suam
definitionem sententiamque confirmet. [127] Atque accusatori
in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum ut is qui
de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam
proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat non re sed depravatione verbi
se urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi
locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam
uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius. [128]
Amplificandi autem causa, quae aut cum degredientur a causa dici volent aut cum
perorabunt, haec vel ad odium vel ad misericordiam vel omnino ad animos iudicum
movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo
hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
[129]
C.F. Habeo ista; nunc ea quae cum quale sit quippiam disceptatur quaeri
ex utraque parte deceat velim audire. C.P. Confitentur in isto genere
qui arguuntur se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur, sed quoniam iure se
fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod dividitur in duas
partes primas, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et
humanum ius est distributa, quorum aequitatis est unum, alterum religionis. [130]
Aequitatis autem vis est duplex, cuius altera directa et veri et iusti et ut
dicitur aequi et boni ratione defenditur, altera ad vicissitudinem referendae
gratiae pertinet, quod in beneficio gratia, in iniuria ultio nominatur. Atque
haec communia sunt naturae atque legis, sed propria legis et ea quae scripta
sunt et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur.
Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex,
senatusconsultum, foedus, privatum tabulae, pactum conventum, stipulatio. Quae
autem scripta non sunt, ea aut consuetudine aut conventis hominum et quasi
consensu obtinentur, atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque
tueamur quodammodo naturali iure praescriptum est. [131] Et
quoniam breviter aperti fontes sunt quasi quidam aequitatis, meditata nobis ad
hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de
natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de
omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit quod
non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti
deprecationem ignoscendi petenda venia est quae sumetur ex plerisque locis
aequitatis. Expositum est ut potui brevissime de omni controversiarum
genere—nisi praeterea tu quid requiris.
[132]
C.F. Illud equidem quod iam unum restare video, quale sit cum
disceptatio versatur in scriptis. C.P. Recte intellegis; eo enim
exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis
praecepta communia. Uterque enim hanc significationem qua utetur ipse dignam
scriptoris prudentia esse defendet: uterque id quod adversarius ex ambigue
scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe
esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime
si poterit eiusdem; quamque defendet ipse eam rem et sententiam quemvis
prudentem et iustum hominem si ad integrum daretur scripturum fuisse, sed planius;
[133] eamque sententiam quam significari posse dicet nihil
habere aut captionis aut vitii, contrariam autem si probarint, fore ut multa
vitia, stulta, iniqua, contraria consequantur. Cum autem aliud scriptor
sensisse videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita
recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare, renovare,
interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur; post iudicem
ad vim scripti vocet. [134] Hac confirmatione usus amplificet
rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque
fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem: cum
adversarius aliud voluisse, [aliud sensisse] scriptorem, aliud scripsisse
dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari:
cur ita scripserit si ita non senserit? cur, cum ea quae plane scripta sint
neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? cur prudentissimos in scribendo
viros summae stultitiae putet esse damnandos? quid impedierit scriptorem quo
minus exciperet illud quod adversarius tamquam si exceptum esset ita dicit se
secutum? [135] Utetur exemplis eis quibus idem scriptor aut,
si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quaerenda
etiam ratio est, si qua poterit inveniri, quare non sit exceptum; aut iniqua
lex aut inutilis futura dicetur, aut alia causa obtemperandi, alia abrogandi:
dissentire adversarii vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de
conservandis legibus, de periculo rerum publicarum atque privatarum cum aliis
locis, tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
[136]
Ille autem qui se sententia legis voluntateque defendet, in consilio atque in
mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet,
quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne diverticula peccatis darentur
atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit
utendum exemplis in quibus omnis aequitas perturbetur si verbis legum ac non
sententiis pareatur. [137] Deinde genus eiusmodi calliditatis
et calumniae retrahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querela. Et si
incidet imprudentiae causa quae non ad delictum sed ad casum necessitatemve
pertineat, quod genus paullo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis
contra acerbitatem verborum deprecandum. Sin scripta inter se dissentient,
tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque connexa et apta, ut quae
paullo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti,
eadem ad hoc genus causae tertium transferantur. [138] Nam
quibus locis in ambiguo defendimus eam significationem quae nos adiuvat, eisdem
in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum ut
alterius scripti sententiam, alterius verba defendamus. Ita quae modo de
scripto sententiaque praecepta sunt, eadem huc omnia transferemus.
[139]
Expositae sunt tibi omnes oratoriae partitiones, quae quidem e media illa
nostra Academia effloruerunt; neque sine ea aut inveniri aut intellegi aut
tractari possunt; nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones
dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere, et
videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt
efficiatur, et vera a falsis, verisimilia ab incredibilibus diiudicare et
distinguere aut male sumpta aut male conclusa reprehendere, et eadem vel
anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late
exprimere illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis
est. [140] De bonis vero rebus et malis, aequis, iniquis,
utilibus, inutilibus, honestis, turpibus quam potest habere orator sine illis
maximarum rerum artibus facultatem aut copiam? Quare haec tibi sint, mi Cicero,
quae exposui, quasi indicia fontium illorum: ad quos si nobis eisdem ducibus
aliisve perveneris, tum et haec ipsa melius et multo maiora alia cognosces. C.F.
Ego vero, ac magno quidem studio, mi pater; multisque ex tuis praeclarissimis
muneribus nullum maius exspecto.
|