1.
Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo
die quo auspicato comitiis centu riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea
res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter
eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum
una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi
Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano
pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis
comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et
religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis
quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste
feliciter prospereque eveniret.
2.
Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut
translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae
fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce
et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque
omnium civium salute tueatur. Et quoniam in hoc officio studium meae
defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est,
ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi
potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut
meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque
omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
3.
Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime
perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum
Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu
causam L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me vehementer movet, non solum
ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo
atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi
quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res
publica a me iam traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis
sustentata? Quod si in eis rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum
iudici praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio
consulis designatiis potissimum consul qui consulem declaravit auctor benefici
populi Romani defensorque periculi esse debebit.
|