4.
Ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice
constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem
honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod
si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo
studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura
adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus
ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione
terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae tempestates esse
subeundas? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam
providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis
intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
5.
Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res
publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. Nam quod legem de
ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de
civium periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse
confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius
legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est
quod meam defensionem latio legis impediat?
6.
Negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia
molientem verbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena
dicere. Ego autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa
docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis seve ritatisque personam non
appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi
dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica vim
et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non
quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem
vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Ac de
officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in
parte orationis dicendum nobis erit.
|