7.
Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser.
Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et
acerbissime <se> ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum
causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio
vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum,
etiam si falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in
petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et
debuisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me
defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit
illud tempus; mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi
contra honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse,
contra salutem nihil debere.
8.
Neque enim, si tibi tum cum peteres <consulatum studui, nunc> cum Murenam
ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari sed
ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos
defendamus. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est,
quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem
in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel
dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam mihi
superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi
Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim iam
mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non
impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea
nemini, sic <existimo, labores quos in petitione> exceperis, eos, cum
adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati.
9.
Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae
<infamia>, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa
suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam,
repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit,
nimirum haec causa est eius modi quam nec industrius quisquam nec misericors
nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius
studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis
amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te
advocato illum ipsum quem contra veneris causa cadere, noli tam esse iniustus
ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes
clausos esse oportere.
|