16.
Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et
historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri
laude celebratus. Itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium
vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. Qua re ego te semper in nostrum
numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis
Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam
minus in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est
quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. Etenim eiusdem animi atque ingeni est
posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit
tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua virtute
renovare.
17.
Quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis
obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis,
antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis
et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam. Cum vero ego tanto intervallo
claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut
apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non
arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis
Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse
dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo
atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi
tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen homini novo esse
deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
18.
Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus
cetera. 'Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' Non est respondendum
ad omnia. Neque enim vestrum quem quam fugit, cum multi pares dignitate fiant,
unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et
renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit
persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis
fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum
quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et
inlustrem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura.
Nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique posset.
|