19.
Reliqui temporis spatium in contentionem vocatur. Ab utroque dissimillima ratione
tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urba nam militiam respondendi,
scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile
didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam
perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum
arbitrium, non ad suum. Magna laus et
grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.
20.
Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori
legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit,
manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione
cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque
avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus
ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc
imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso
propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi,
publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis
impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in
communicanda gloria debuit.
21.
Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium
liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem,
insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum
putat esse consulatum. 'Apud exercitum mihi fueris' inquit; 'tot annos forum
non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in
foro habitarint de dignitate contendas?' Primum ista nostra adsiduitas, Servi,
nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi
quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei
satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique
nostrum deside rium nihil obfuisset.
|