25.
Primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae,
prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. Deinde,
etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id
enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege
necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. Erant in magna
potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. Inventus est scriba
quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus
ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis <his> cautis iuris
consultis eorum sapientiam compilarit. Itaque
irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua
opera lege <agi> posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus
ipsi interessent.
26.
Cum hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus meus est.' 'Immo meus,' deinde
iudicium, noluerunt. 'Fundus' inquit 'qui est in agro qui sabinus vocatur.' Satis verbose; cedo quid postea? 'eum ego ex gure
Quiritgum meum esse aio.' Quid tum? 'inde ibi ego te ex gure manum consertum
voco.' Quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non
habebat. Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. 'Unde tu me'
inquit 'ex gure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.' Praetor
interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte
loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero
in illo: 'Suis utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite viam.' Praesto
aderat sapiens ille qui inire viam doceret. 'Redite viam.' Eodem duce redibant.
Haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum
recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim
redirent. Isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: 'Quando te in gure conspicio'
et haec: 'Anne tu dicas qua ex causa vindicaveris?' Quae dum erant occulta,
necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in
manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem
et stultitiae plenis sima.
27.
Nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum
ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnis propter
infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt
genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi
noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum
causa reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba
ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant,
putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. Iam illud
mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annos
etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,'
'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.
|