Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Murena

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

34. Hoc dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. <Lucullus>, neque vero eius belli conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset. Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, vel acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipse Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita expulit bellum confectum iudicarit. Hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aestimata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur? Hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.

35. At enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem <in> reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit.

36. Nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu excitata esse videatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License