43.
Et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem,
disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse,
dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea
dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe
dixi. Petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus
ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum
dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam sapientem candidatum.
Primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis
viri, sed et populi opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum studia
debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fit--neque in uno aut altero
animadversum est sed iam in pluribus-- simul atque candidatus accusationem
meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.
44.
Quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? Immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi,
aliud persequendi. Petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno
animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. Non placet mihi
inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam
suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio
potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos
omnium concursent et ex voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque
animi et facultatis habere videatur.
45.
'Videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffidit, abiecit hastas.' Serpit
hic rumor. 'Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores,
testis quaerere? Alium fac iam, quoniam sibi hic ipse desperat.' Eius modi
<rumoribus> candidatorum amici intimi debilitantur, studia deponunt; aut
certam rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi
reservant. Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem
curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. Adiungitur
enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnum
est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non
inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per
alienos defendatur. Omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non
aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum
officia et studia praestamus.
|