Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Murena

IntraText CT - Text

  • Capp. XLVI-XLVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLVI-XLVIII

46. Qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Unum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse. Vehementer errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris? Legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. Gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est.

47. Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. Exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. Morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. Quid ergo? haec quis tulit? Is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa <quidem> quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? Confusionem suffragiorum flagitasti, ~praerogationum legis Maniliae~, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. Idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque erumperent.

48. Haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, <Q.> Hortensio, multa gravissime dicta sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoad possum, iudices, occurro vestrae satietati. Sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License