49.
Etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes,
testificationes, seductiones testium, secessiones subscriptorum
animadvertebant, quibus rebus certe ipsi candidatorum <voltus>
obscuriores videri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum, stipatum
choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum
<tum> conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem
colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam turbam dissimillimo ex
genere distinguebant homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat
ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam
exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat,
Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; ei vim denuntiabat, rei
publicae minabatur.
50.
Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei
publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi
vobiscum recordamini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces
percrebruissent quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum
fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset;
integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere;
qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse
deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum
esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.
51.
Tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me
ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Itaque
postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si
quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut semper fuit
apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum
debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, si ita de se meritum
esset, caput se vivo non defuturum. Congemuit senatus frequens neque tamen
satis severe pro rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo
non erant, quia nihil timebant, partim, quia <omnia>. Erupit e senatu
triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum
idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium
minitanti ac denuntianti respondisset, si quod esset in suas fortunas incendium
excitatum, id se non aqua sed ruina restincturum.
|