55.
Sed pauca quae meum animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna
conquerar. Nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum miseriis et ex meis
curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a
studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his
L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non
queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum
fortunamque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiae
maiorumque suorum unum ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in
periculum ne et ea quae <ei> relicta, et haec quae ab ipso parta sunt
amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae
discrimen adducitur.
56.
Quae cum sunt gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores,
non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad
inimicitias descenderint. Nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non
iniuria L. Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus,
C. Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis
causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. Accusat Ser.
Sulpicius, sodalis filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores
esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit,
tum ea condicione nobis erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium
praesidio multis etiam alienis, exitio vix cuiquam inimico esse deberet.
57.
Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius
candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere.
Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere
destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est qui
alienam potius iniuriam quam suam persequatur. De Postumi criminibus, de Servi
adulescentis.
|