58.
Venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum ac robur totius accusationis;
qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem
quam criminationem pertimescam. In quo ego accusatore, iudices, primum illud
deprecabor ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus,
ne quid totius vitae splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic
obsint bona M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit. Bis
consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem
Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. Erat in <eo> summa eloquentia, summa fides, summa integritas,
auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur.
Saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim <et>
dignitatem plurimum L. Cottae profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui
tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio ut nimiis adversarii
viribus abiectus videretur.
59.
Quid? Ser. Galbam--nam traditum memoriae <est>--nonne proavo tuo,
fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem
populus Romanus eripuit? Semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et
populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices
restiterunt. Nolo accusator in iudicium
potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non
nimiam gratiam. Valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium,
ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.
60.
Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi
prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem
instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro
aliquo praeiudicio valere oportere. Ego tuum consilium, Cato, propter singulare
animi mei de tua virtute iudicium vituperare <non possum;> non nulla
forsitan conformare et leviter emendare possim. 'Non multa peccas,' inquit ille
fortissimo viro senior magister, 'sed peccas; te regere possum.' At ego non te;
verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut
corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa
natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam,
ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina
non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut
veritas aut natura patitur.
|