61.
Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in
aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi
et vobis nota et iucunda sunt disputabo. In
M. Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote
esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a
magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli
Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eius modi. Sapientem gratia numquam
moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi
stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes
esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem
serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumus fugitivos, exsules, hostis,
insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus
esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non
fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei
paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
62.
Hoc homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit,
neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid
publicani; cave <ne> quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui
veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam
misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui delicti
veniam petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' At leve delictum est. 'Omnia
peccata sunt paria.' Dixisti quippiam: 'fixum et statutum est.' Non re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil
opinatur.' Errasti aliqua in re; male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa
sunt: 'Dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.' Iratus dixisti. 'Numquam'
inquit 'sapiens irascitur.' At temporis causa. 'Improbi' inquit 'hominis
<est> mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus,
misereri flagitium.'
63.
Nostri autem illi--fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum
ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae--nostri, inquam, illi a Platone et
Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere
aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse delictorum et
disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem
saepe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et
placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia
decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas.
|