Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Murena

IntraText CT - Text

  • Capp. LXVII-LXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXVII-LXIX

67. Qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? Ambitum accusas; non defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. Punivi ambitum, non innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. Ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. Nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.

68. Est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. Qua re doce ab L. Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. 'Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' Consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur revertenti? 'Quae fuit ista multitudo?' Primum, si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur.

69. Quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut mirandum, qua in civitate rogati infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? Quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur non honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius umquam sed ne voluntati quidem defuisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License