70.
At sectabantur multi. Doce mercede;
concedam esse crimen. Hoc quidem remoto quid reprendis? 'Quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A
me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum
habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc in
nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque
postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos
adsectentur totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad
forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari
videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas,
quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet.
71.
Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine
eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere
possint. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffragantur,
nil valent gratia. Ipsi denique, ut
solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam
possunt. Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis
consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae est de
numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare consule factum
restiterunt. Nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc
vetere instituto officiorum excludere.
72.
At spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. Etsi hoc factum a
Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est,
tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae
punctorum nobis, Servi, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut
patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit
ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? Haec homines
tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur *
* * *
|