73.
Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros
primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia
sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam
diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab senatus
auctoritate defenditur. Quid enim?
senatus num obviam prodire crimen putat? Non, sed mercede. Convince. Num
sectari multos? Non, sed conductos. Doce. Num locum ad spectandum dare aut
<ad> prandium invitare? Minime, sed volgo, passim. Quid est volgo? Universos. Non
igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis
vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium
necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico fraudi aut
crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum
gladiatorium concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda
tenuiorum, munia candidatorum.
74.
At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam
cibo, negat iudicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus
oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'Quippe' inquit 'tu mihi
summum imperium, tu summam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas
fovendis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis voluptatibus?
Utrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum
imperium a populo Romano petebas?' Horribilis oratio; sed eam usus, vita,
mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae
atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes
quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora
voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri
uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio
disciplinam suam legesque conservant.
75.
Qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi
comprobat nimium severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir eruditus
apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q.
Maximus P. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a
Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis
filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis
lectulos Punicanos et evit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus
mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius
die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re
publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium
ubi ille esset. Huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc
perversam sapientiam
|