76.
Tuberonis, itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L. Pauli nepos,
P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus
est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit
rationem officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere
ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas
non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas? Rogas tu me
ut mihi praesis, ut committam ego me tibi. Quid tandem? istuc me rogari oportet
abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque suscipias?
77.
Quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine
appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo
quam tibi. Sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis,
quasi incertus sis? Quid quod, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita
salutas? Quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec
omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad
disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. Qua re nec plebi Romanae
eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia
maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae
liberalitatem magis significat quam largitionem.
78.
At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu
imprudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.
Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae
denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem, iudices,
nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica
cogitantem! Non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut
ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius
patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. Intus,
intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes
opprimemini.
|